Hľadaný výraz: 1Pt 1,3-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4 in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8 Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9 reportantes finem fidei vestrae salutem animarum. 10 De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.

1

mail   print   facebook   twitter